Search -
Apologeticus Adversus Gentes Pro Christianis
Apologeticus Adversus Gentes Pro Christianis Author:Tertullian General Books publication date: 2009 Original publication date: 1889 Original Publisher: Clarendon Press Subjects: Apologetics Religion / Christianity / History Religion / Christian Theology / General Religion / Christian Theology / Apologetics Notes: This is a black and white OCR reprint of the original. It has no illustrations and... more » there may be typos or missing text. When you buy the General Books edition of this book you get free trial access to Million-Books.com where you can select from more than a million books for free. Excerpt: CAPUT XIV. Nolo et ritus vestros recensere; non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis; cum de opimis et integria supervacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel 5 canibus destinassetis; cum de decima Herculis nee tertiam partem in aram ejus imponitis. Laudo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis. Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad prudentiam et ad liberalia officia, quanta invenio ludibria! 10 deos inter se propter Trojanos et Achivos ut gladiatorum paria congresses depugnasse; Venerem humana sagitta sau- ciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet; Martem tredecim mensibus in vin- culis paene consumptum; Jovem, ne eamdem vim a ceteris 15 caelitibus experiretur, opera cujusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum jampridem amicarum ! Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum 1 Hie Apollinem Admeto 20 regi pascendis pecoribus addicit, ille Neptuni structorias operas, Laomedonti locat. Est et illis de lyricis (Pindarum dico), qui Aesculapium canit avaritiae merito, qua medicinam nocenter exercebat, fulmine vindicatum. Malus Jupiter, si 2. TTolo et ritus. All the MSS. but one read Tola here; bntNolo seems required by the context, and is adopted by most edd. ...« less