Caesar Author:Julius Caesar Purchase of this book includes free trial access to www.million-books.com where you can read more than a million books for free. This is an OCR edition with typos. Excerpt from book: evocantur, multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare, arcessuntur. Completur urbs et ipsum comitium tribunis, centurionibus, evocatis. Omnes amici... more » consulum, necessarii Pompei atque eorum, qui veteres inimicitias cum Caesare gerebant, in senatum coguntur ; quorum vocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur, plerisque vero libere decernendi potestas eripitur. Pollicetur L. Piso censor sese iturum ad Caesarem, item L. Roscius praetor, qui de his rebus eum doceant : sex dies ad eam rem confíciendam spatii postulant. Dicuntur etiam ab nonnullis sententiae, ut legati ad Caesarem mittantur, qui voluntatem senatus ei proponant. Omnibus his resistitur, omnibusque oratio con- sulis, Scipionis, Catonis opponitur. Catonem veteres inimicitiae Caesaris incitant et dolor repulsae. Lentulus aeris alieni magnitudine et spe exercitus ac provinciarum et regum appellandorum largitioni- bus movetur, seque alterum fore Sullam inter suos gloriatur, ad quem summa imperii redeat. Scipionem eadem spes provinciae atque exercituum impellit, quos se pro necessitudine partiturum cum Pompeio arbitratur, simul iudiciorum metus, adulatio atque ostentatio sui et potentium,1 qui in re publica iudi- ciisque tum plurimum pollebant. Ipse Pompeius, ab inimicis Caesaris incitatus et quod neminemout to serve by the prospect of prizes and promotion ; many are summoned from the two legions handed over by Caesar. The city and the comitium1 itself are filled with tribunes, centurions, reserves. All the friends of the consuls, all the adherents of Pompeius and of those whose enmity to Caesar was of long standing, are compelled to attend the senate. By their clamorous throngs the weaker are terrified and the wavering are confirmed, while the majority are robbed of the privilege of free decis...« less