The Germania Agricola Author:Cornelius Tacitus Purchase of this book includes free trial access to www.million-books.com where you can read more than a million books for free. This is an OCR edition with typos. Excerpt from book: JULII AGRICOLE VITA. I. ClarorÜm virorùm facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidenl temporibus, quamquam incuriosa suorum aetas... more » omisit, quotiens magna aliqua ac nobilis virtus vicit ac supergressa est vitium, parvis magnis- 5 que civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam. Sed apud priores, ut agere memoratu digna pronum magisque in aperto erat: ita celeberrimus quisque ingenio, ad prodendam virtutis memoriam, sine gratia aut ambitione, 10 bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique, suam ipsi vitam narrare, fiduciam potius morum, quam arrogantiam arbitrati sunt : nec id Rutilio et Scauro citra fidem, aut obtrectationi fuit : adeo virtutes iisdem temporibus optime 15 aestimantur, quibus facillime gignuntur. At mihi, nunc narraturo vitam defuncti hominis, venia opus fuit: quam non petîssem, ni incusa- turus tara saeva et infesta virtutibus témpora. II. Legimus, cum Aruleno Rustico Péetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius 5 laudati essent, capitale fuisse : ñeque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum sse- vitum, delegato triumviris ministerio, ut raonu- menta clarissimorum ingeniorum în comitio ac foro urerentur. Scilicet, ?? igné vocem populi 10 Romani et libertatem senatûs et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus, atque omni bonâ arte in exsilium actâ, ne quid usquam honestum occurreret. Dedimus prefecto grande patien- 15 tiae documentum : et, sicut vêtus œtas vidit, quid ultimum in libértate esset, ita nos, quid in ser- vitute, adempto per inquisitiones et loquendi audiendique commercio. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tara in nostrâ 20 potestate esset oblivisci, quam tacere. , III. Nunc demum redit animus: et ...« less