Search -
Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia ...
Joannis Saresberiensis Postea Epizcopi Carnotensis Opera Omnia Author:John Purchase of this book includes free trial access to www.million-books.com where you can read more than a million books for free. This is an OCR edition with typos. Excerpt from book: vos Dominus ad hos barbaros destinavit. Nec credo rem istam adeundam jurgiis, sed felici moderatione complendam, praesertim a sapiente, qui meminit, quia modesti... more »a sapientiae a fine suaviter usque ad finem universa disponit. Alioquin pertinacibus communi- candum esse non arbitrer vel in minimo, quum me- minerim ilhnn, cujus figuram geritis, Zorobabel, qui vertitur in principes vel Magistrum Babylonis, non adquievisse hostibus Judae et Benjamin, ut etiam ad reaedificandam domum Domini cum filiis captivitatis aliquid omnino conferrent. De his hactenus. De caetero jam porrectas itero preces, quatenus de reliquiis regum et virginum mihi vestro aliquid trans- mittatis cum vestrarum testimonio litterarum. Valete. EPISTOLA CXCVItL—AD ALEXANDRUM PAPAM. [a. D. 1167.] Domino Alexandra Papae. Si de exilio clamamus ad patrem pro quo jugiter clamamus ad Dominum, pro cujus fide et honore contra persequutores Ecclesiae clamavimus semper et clamabimus, Deo auctore, quoad vita fuerit comes, vestra paternitas admirari non debet, quum de inopi- nata rerum novitate clamorem extorqueat vis doloris, et importunae et amarissimae necessitatis acerbitas. Clamamus ergo ad successorem Petri, vicarium Cru- cifixi : et utinam clamor noster introeat in aures ves- tras, ut super calamitate Ecclesiae, et filiorum afflic- tionibus et gemitibus patris viscera concutiantur ad miserationem. Et licet miseriae nostrae de recenti injuria multiplicatae sint super numerum, et excreverint supra modum : tamen Deo teste acerbius dolemus, et inge- miscimusmagis de imminutione gloriae vestrae et fama Romanae Ecclesiae denigrata, quam de damnis, in- juriis et oppressionibus nostris. Jus est (pater) jus est veras exprimere voces, praesertim apud eum qui amator est et patronus veritatis, et cujus ministerio Spirit...« less