De bello gallico commentariorum I II Author:Julius Caesar Purchase of this book includes free trial access to www.million-books.com where you can read more than a million books for free. This is an OCR edition with typos. Excerpt from book: LIBER SECUNDUS. 1. Cum esset Caesar in citeriore Gallia, ita uti supra demonstravimus, crebri ad eum rumores afferebantur, litteris- que item Labieni certior ... more »fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare. Coniurandi has esse 5 causas : primum, quod vererentur, ne omni pacata Gallia ad eos exercitus noster adduceretur; deinde, quod ab non- nullis Gallis sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in Gallia moleste ferebant, 10 partim qui mobilitate et levitate animi novis imperiis studebant, ab nonnullis etiam, quod in Gallia a potentioribus atque eis, qui ad conducendos homines facultates habebant, volgo regna occupabantur, qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant. 2. His nuntiis litterisque com-15 motus Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas con- scripsit et inita aestate, in interiorem Galliam qui deduceret, Quintum Pedium legatum misit. Ipse, cum primum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit . Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis, qui finitimi Belgis erant, uti 20 ea, quae apud eos gerantur, cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi, exercitum in unum locum conduci. Tum vero dubitandum non existimavit, quin ad eos proficisceretur. Re frumentaria comparata castra movet diebusque circiter 25 quindecim ad fines Belgarum pervenit. 3. Eo cum de improviso celeriusque omni opinione venisset, Remi, qui proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et Andecumborium, primos civitatis, miserunt, qui dicerent 5 se suaque omnia in fidem atque in potestatem populi Romani permittere, neque se cum Belgis reliquis consensisse ne...« less