Search -
The Germany and Agricola of Tacitus. With Engl. notes by J.T. White
The Germany and Agricola of Tacitus With Engl notes by JT White Author:Publius Cornelius Tacitus Purchase of this book includes free trial access to www.million-books.com where you can read more than a million books for free. This is an OCR edition with typos. Excerpt from book: 32 quam adrogantiam, arbitrati sunt; nee id Rutilio et Scauro citra fidem, aut obtrectationi fuit. Ade6 virtutes isdem temporibus optime sestimantur, quibus f... more »acillime gignuntur. At nunc mihi narraturo vitam defuncti hominis venid opus fuit; quam non petissem, incursaturus tarn sseva et infesta virtutibus tempera. II. Legimus, quum Aruleno Kustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius lau- dati essent, capitale fuisse; neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum ssevitum, delegate triumviris ministerioutmonumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. Scilicet illo igne vocem populi Roniani, et libertatem senatus, et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapiential professoribus, atque omni bona arte in exsilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. Dedimus profecto grande patientiae docu- mentum; et sicut vetus setaa vidit, quid ultimuin in libertate esset, ita nos quid in servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio. Memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tarn in nostra potestate esset oblivisci, quam tacere. III. Nunc demum redit animus: et quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabiles miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque quotidie felicitatem imperil Nerva Trajanus, nee spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur adsumpserit; natura tamen infirmitatis humana?, tardiora sunt remedia, quam mala; et ut corpora nostra lente1 augescunt, cito exstinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius quam revocaveris. Subit quippe" etiam ipsiusinertias dulcedo; et invisa primd desidia postremo amatur. Quid, si per quindecim annos, grande mor- talis aevi spatium, multi fortuitis casibus, p...« less